Instagram

Instagram

domenica 27 novembre 2016

Chiesa di Santa Severa - Eremo della Trinità SANT'AGOSTINO Saint Augustine

Conv. sive eremitorium Centumcellarum (di Civitavecchia) tit. SS. Trinitatis a quibusdam scriptoribus extitisse censetur aetate S. P. Augustini, qui Eremitas illos visitasse creditur. De hoc eremitorio ita scribit B. Jordanus de Saxonia lib. I de vitis Fratrum, cap. 16. Praefatus
status Ordinis conformis est quodammodo illi modo vivendi, quo olim vivebant Fratres, qui habitabant in eremo de Centumcellis in Romanis partibus, ubi adhuc manere dicitur monasterium ex antiquioribus, quae sunt in Italia; ubi, ut fertur, erat duplex vivendi modus, et fuit usque ad tempora Gregorii Papae IV. Idem

Gregorius autem creatus fuit Summus Pontifex anno 827

Cong. Erernitarum SS. Trinitatis  de Centumcellis (di Civitavecchia) quae omnes Eremitarum Congregationes in Tuscia tunc degentes S. P. Augustini Regulam
obtinuerunt ab Innocentio IV anno 1244, cum Eremitae de Sylva Lacus, et de Monte Speculo Senensis dioecesis eamdem Regulam
recepissent sub Gregorio IX an. 1231

Conventus Cornueti (di Corneto) tit. S. Marci in provincia Romana jam extabat an. 1274. Adnexa habebat duo Eremitoria, nempe unum in loco nuncupato
le Allumiere tit. SS. Trinitatis alias Centumcellensis, et aliud ad Fontanella
tit. S. Augustini ad maris Tirrheni litus, ubi dicitur Angelus  apparuisse D. P. Augustino ineffabile SS. Trinitatis mysterium contemplanti. Inter praecipuos hujus conventus alumnos peculiarem mentionem merentur B. Antonius de
Cornueto, qui florebat an. 1449, quem Coriolanus appellat virum in simplicitate
cordis ambulantem, et piuribus miraculis clarum,necnon P. Mag. Hieronymus de Rigoliis, pius ac doctus Ordinis Prior Generalis, electus anno 1630. Ex illius nutu atque imperio noster Thomas Herrera Alphabetum Augustinianumconfecit.

 

Nessun commento:

Posta un commento